Haller's Concordance: PRAEVARICATIONE
- dixitque Finees filius Eleazari sacerdos ad eos nunc scimus quod nobiscum sit Dominus quoniam alieni estis a praevaricatione hac et liberastis filios Israhel de manu Domini Josu. 22:31
- a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt Isa. 24:16
- praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel et domus Iuda ait Dominus Jer. 5:11
- et expandam super eum rete meum et conprehendetur sagena mea et adducam eum in Babylonem et iudicabo illum ibi in praevaricatione qua despexit me Ezec. 17:20
- si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur in praevaricatione qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur Ezec. 18:24
- et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit 1 Tim. 2:14