Haller's Concordance: PRANDIUM
- post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis Tob. 2:1
- cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus Tob. 2:3
- quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino Tob. 12:12
- Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. Dan. 14:33
- Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus. Dan. 14:36
- iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias Mt. 22:4
- Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium Lk. 11:38
- dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio Lk. 14:12