Haller's Concordance: PRAVUM
- si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit Job 9:20
- cor pravum recedet a me malum nesciam Ps. 101:4
- remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te Pr. 4:24
- iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum Pr. 8:8
- abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant Pr. 11:20
- cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi Sir. 36:22
- ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena Jer. 2:21
- pravum est cor omnium et inscrutabile quis cognoscet illud Jer. 17:9
- ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum Jas. 3:16