Haller's Concordance: APOSTOLI
- et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant Mk. 6:30
- et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida Lk. 9:10
- et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem Lk. 17:5
- et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo Lk. 22:14
- et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis Acts 4:33
- respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus Acts 5:29
- cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem Acts 8:14
- audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei Acts 11:1
- quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes Acts 14:14
- conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc Acts 15:6
- scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem Acts 15:23
- numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas 1 Cor. 9:5
- numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores 1 Cor. 12:29
- sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi 2 Cor. 8:23
- factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum 2 Cor. 12:11
- signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus 2 Cor. 12:12
- cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos 1 Th. 2:7
- exulta super eam caelum et sancti et apostoli et prophetae quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa Apoc. 18:20