Haller's Concordance: PRESBYTERI
- et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum Jud. 8:21
- et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quae locuta es vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio Jud. 8:28
- Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. Dan. 13:28
- Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius. Dan. 13:34
- Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. Dan. 13:36
- qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina 1 Tim. 5:17
- et adsistant accepto tempore et ex omni loco presbyteri et iudices, usquequo solvant iram Domini negotii huius. 3 Esd. 9:13