Haller's Concordance: PRETIO
- primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes Ex. 13:13
- homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera Lev. 19:20
- sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex pretio Lev. 27:18
- in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel Num. 3:46
- dixeruntque filii Israhel per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod iustum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus Num. 20:19
- alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum Dt. 2:28
- cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta 2 Ki. 24:24
- et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa negotiatores enim regis emebant de Coa et statuto pretio perducebant 3 Ki. 10:28
- dixitque Ioas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quae inlata fuerit in templum Domini a praetereuntibus quae offertur pro pretio animae et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini 4 Ki. 12:4
- adducebantur autem ei et equi de Aegypto et de Coa a negotiatoribus regis qui ibant et coemebant pretio 2 Par. 1:16
- et erant qui dicerent filii nostri et filiae nostrae multae sunt nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus 2 Esd. 5:2
- non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit Job 15:31
- vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum Ps. 44:12
- est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum Sir. 20:12
- ego suscitavi eum ad iustitiam et omnes vias eius dirigam ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum Isa. 45:13
- aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus Lam. 5:4
- ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis Bar. 6:24
- filii Dadan negotiatores tui insulae multae negotiatio manus tuae dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo Ezec. 27:15
- et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit Acts 5:2
- dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri Acts 5:3
- et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem Acts 7:16
- empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro 1 Cor. 6:20
- pretio empti estis nolite fieri servi hominum 1 Cor. 7:23