Haller's Concordance: PRETIOSA
- et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis 1 Ki. 26:21
- quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt Ps. 36:7
- in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima Pr. 24:4
- melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis Eccl. 7:1
- ululate pastores et clamate et aspergite vos cinere optimates gregis quia conpleti sunt dies vestri ut interficiamini et dissipationes vestrae et cadetis quasi vasa pretiosa Jer. 25:34
- CAPH omnis populus eius gemens et quaerens panem dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta sum vilis Lam. 1:11
- Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti, et auri captiva ducet in Aegyptum: ipse praevalebit adversus regem Aquilonis. Dan. 11:8
- et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum 1 Ma. 11:27
- inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam Mt. 13:46
- sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt Lk. 7:25
- similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa 1 Tim. 2:9
- per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem 2 Pet. 1:4
- aestima ergo tu quae haec sint pretiosa et desiderabilia, quod multiplicatur aut quod rarum nascitur. 4 Esd. 7:57