Haller's Concordance: PRETIOSI
- et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant similiterque de cedro 3 Ki. 7:11
- fuit autem Ezechias dives et inclitus valde et thesauros sibi plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi aromatum et armorum universi generis et vasorum magni pretii 2 Par. 32:27
- qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus Pr. 17:27
- curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi Sir. 41:15
- accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis Mt. 26:7
- et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius Mk. 14:3
- Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti Jn. 12:3
- mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis et byssi et purpurae et serici et cocci et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et aeramento et ferro et marmore Apoc. 18:12