Haller's Concordance: PRIMAM
- primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam Ex. 12:18
- et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi 1 Esd. 10:17
- genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis labia eius lilia distillantia murram primam Cant. 5:13
- et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans Wis. 7:3
- vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum Mt. 28:1
- dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes Lk. 15:22
- transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo Acts 12:10
- habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt 1 Tim. 5:12
- sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti Apoc. 2:4
- et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis Apoc. 13:12
- mortuos ubi inveneris signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea. 4 Esd. 2:23