Haller's Concordance: PRIMITIAE
- omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent Num. 5:9
- et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt Num. 31:29
- respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista quam cernis 2 Par. 31:10
- sanctus Israhel Domino primitiae frugum eius omnes qui devorant eum delinquunt mala venient super eos dicit Dominus Jer. 2:3
- et haec sunt primitiae quas tolletis sextam partem oephi de choro frumenti et sextam partem oephi de choro hordei Ezec. 45:13
- et super terminum Iuda a plaga orientali usque ad plagam maris erunt primitiae quas separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris et erit sanctuarium in medio eius Ezec. 48:8
- primitiae quas separastis Domino longitudo viginti quinque milibus et latitudo decem milibus Ezec. 48:9
- hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia sed et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia et erit sanctuarium Domini in medio eius Ezec. 48:10
- et erunt eis primitiae de primitiis terrae sanctum sanctorum iuxta terminum Levitarum Ezec. 48:12
- et non venundabunt ex eo neque mutabunt nec transferentur primitiae terrae quia sanctificatae sunt Domino Ezec. 48:14
- quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad occidentem erunt sicut primitiae sanctuarii et erunt fruges eius in panes his qui serviunt civitati Ezec. 48:18
- omnes primitiae viginti quinque milium per viginti quinque milia in quadrum separabuntur in primitias sanctuarii et possessionem civitatis Ezec. 48:20
- quod autem reliquum fuerit principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii et possessionis civitatis e regione viginti quinque milium primitiarum usque ad terminum orientalem sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris similiter in partibus principis erit et erunt primitiae sanctuarii et sanctuarium templi in medio eius Ezec. 48:21
- nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium 1 Cor. 15:20
- unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius 1 Cor. 15:23
- obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos 1 Cor. 16:15
- hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti sunt ex hominibus primitiae Deo et agno Apoc. 14:4