Haller's Concordance: PRIMITIVA
- quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino Ex. 29:28
- ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino Num. 15:21
- et ut adferremus primogenita terrae nostrae et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini 2 Esd. 10:35
- et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri 2 Esd. 10:36
- et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens Tob. 1:6
- qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus Ps. 135:8
- et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur sacerdotum erunt et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui suae Ezec. 44:30
- et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius per singulos menses adferet primitiva quia aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad medicinam Ezec. 47:12
- fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos Heb. 11:28
- ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua Heb. 12:16