Haller's Concordance: PRIMOGENITUM
- Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum Gen. 10:15
- Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum Gen. 22:21
- dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum Ex. 4:23
- et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorum Ex. 11:5
- et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus Ex. 12:12
- factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum Ex. 12:29
- sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim omnia Ex. 13:2
- primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes Ex. 13:13
- nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo Ex. 13:15
- decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi Ex. 22:29
- primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuus Ex. 34:20
- meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus Num. 3:13
- mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi Num. 8:17
- primogenitum autem bovis et ovis et caprae non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino Num. 18:17
- volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae Dt. 21:16
- sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita Dt. 21:17
- et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut non deleatur nomen eius ex Israhel Dt. 25:6
- arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio magna in Israhel statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam 4 Ki. 3:27
- Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth 1 Par. 1:13
- Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa 1 Par. 2:13
- David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide 1 Par. 3:1
- filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum 1 Par. 5:1
- Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium 1 Par. 8:1
- de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem 1 Par. 26:10
- et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham Ps. 78:51
- ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae Ps. 89:27
- et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum Ps. 105:36
- numquid placari potest Dominus in milibus arietum aut in multis milibus hircorum pinguium numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato animae meae Mic. 6:7
- et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum Mt. 1:25
- et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio Lk. 2:7
- et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei Heb. 1:6
- haec autem omnia dixi coram te, Domine, quoniam dixisti quia propter nos creasti primogenitum saeculum. 4 Esd. 6:55
- nos autem populus tuus quem vocasti primogenitum, unigenitum, aemulatorem, carissimum, traditi sumus in manibus eorum. 4 Esd. 6:58