Haller's Concordance: PRIMOGENITUS
- et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam Gen. 25:13
- dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua Gen. 27:19
- dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau Gen. 27:32
- filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon Gen. 35:23
- fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est Gen. 38:7
- sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam et mirabantur nimis Gen. 43:33
- haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben Gen. 46:8
- dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius Gen. 48:18
- Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio Gen. 49:3
- dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel Ex. 4:22
- et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar Num. 3:2
- Ruben primogenitus Israhel huius filius Enoch a quo familia Enochitarum et Phallu a quo familia Phalluitarum Num. 26:5
- si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus Dt. 21:15
- cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim primogenitus Ioseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan Josu. 17:1
- abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium et nomina trium filiorum eius qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma 1 Ki. 17:13
- nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus eius Amnon de Ahinoem Iezrahelitide 2 Ki. 3:2
- et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam 1 Par. 1:29
- filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum 1 Par. 2:3
- nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia 1 Par. 2:25
- filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron 1 Par. 2:42
- filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum 1 Par. 3:15
- filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum 1 Par. 5:1
- filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia 1 Par. 6:28
- filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab 1 Par. 8:30
- filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius 1 Par. 8:39
- et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius 1 Par. 9:5
- et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur 1 Par. 9:31
- filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab 1 Par. 9:36
- filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus 1 Par. 26:2
- filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus 1 Par. 26:4
- deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et pensitationes cum civitatibus munitissimis in Iuda regnum autem tradidit Ioram eo quod esset primogenitus 2 Par. 21:3
- in fletu venient et in precibus deducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta et non inpingent in ea quia factus sum Israheli pater et Ephraim primogenitus meus est Jer. 31:9
- nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus Rom. 8:29
- qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae Col. 1:15
- et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens Col. 1:18
- et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo Apoc. 1:5