Haller's Concordance: APPAREAT
- dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita Gen. 1:9
- quae operiat superficiem terrae nec quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia ligna quae germinant in agris Ex. 10:5
- quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te Dt. 23:14
- et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter 1 Ki. 1:22
- quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere Job 15:14
- appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum Ps. 90:16
- quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum Rom. 7:13
- non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis Heb. 9:24
- suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas Apoc. 3:18