Haller's Concordance: PRINCIPATUM
- et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel Dt. 33:21
- reversusque statim cepit Asor et regem eius percussit gladio Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat Josu. 11:10
- ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur iustitiae Domini et clementia in fortes Israhel tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum Judg. 5:11
- in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus Pr. 29:2
- et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui 1 Ma. 9:31
- quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram 1 Ma. 10:52
- et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum 1 Ma. 11:27
- quod cum rex agnovisset et obtinuisset principatum statim ad gentilem ritum contribules suos transferre coepit 2 Ma. 4:10
- Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat praepositus 2 Ma. 4:27
- et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum suarum confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten 2 Ma. 5:7
- respiciens autem quod et pater quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet principatum 2 Ma. 9:23
- commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum non pro patriae salute sed sperans se constitui in principatum 2 Ma. 13:3
- deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem 1 Cor. 15:24
- supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro Eph. 1:21
- angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit Jude 1:6
- et levavit se tertia et tenuit principatum sicut priores, et non apparuit et ipsa. 4 Esd. 11:18
- et sic contingebat omnibus alis singillatim principatum gerere et iterum nusquam conparere. 4 Esd. 11:19
- et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur et ipsae a dextera parte. ut tenerent et ipsae principatum; et ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non conparescebant. 4 Esd. 11:20
- nam et aliquae ex eis erigebantur, sed non tenebant principatum. 4 Esd. 11:21