Haller's Concordance: PRINCIPI
- diis non detrahes et principi populi tui non maledices Ex. 22:28
- dixit ad puerum loquere ad eam ecce sedule in omnibus ministrasti nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes negotium et vis ut loquar regi sive principi militiae quae respondit in medio populi mei habito 4 Ki. 4:13
- protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis filii Gazabar et adnumeravit ea Sasabassar principi Iudae 1 Esd. 1:8
- praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur 2 Esd. 7:2
- nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum quod filii Israhel praepararent se ad resistendum ac montium itinera conclusissent Jud. 5:1
- per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum Job 31:37
- et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi Sir. 50:17
- fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei Ezec. 28:2
- principi princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram Domino per viam vestibuli portae ingredietur et per viam eius egredietur Ezec. 44:3
- principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii et in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii et contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad mare et a latere orientis usque ad orientem longitudinem autem iuxta unamquamque partium a termino occidentali usque ad terminum orientalem Ezec. 45:7
- omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in Israhel Ezec. 45:16
- et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti 1 Ma. 15:1
- si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam 1 Ma. 15:21
- exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum 1 Ma. 15:24
- et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis Mk. 1:44