Haller's Concordance: PRIOR
- iste egreditur prior Gen. 38:28
- narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem Gen. 40:9
- Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio Gen. 49:3
- non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam Dt. 24:4
- quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo si vis possidere iure propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es et me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam Ruth 4:4
- erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt 1 Par. 23:11
- iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum Pr. 18:17
- praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat Wis. 6:14
- sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro Wis. 7:1
- est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior Wis. 7:29
- prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo Sir. 1:4
- de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior Sir. 31:12
- ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas Sir. 31:16
- cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas Sir. 31:20
- et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere Sir. 31:21
- et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude Sir. 32:15
- ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis 1 Ma. 2:18
- et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos 1 Ma. 5:40
- et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain 1 Ma. 5:43
- iussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam et cute capitis abstracta summas quoque manus ei et pedes praecidi ceteris eius fratribus et matre inspicientibus 2 Ma. 7:4
- Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat Jn. 1:15
- hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat Jn. 1:30
- aut quis prior dedit illi et retribuetur ei Rom. 11:35
- quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat 1 Cor. 14:30
- nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos 1 Jn. 4:19
- et dixit illis: indicate nobis de his quae scripta sunt. et coepit prior, qui dixerat de fortitudine vini, 3 Esd. 3:17
- et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non appareret sicut prior. 4 Esd. 11:14
- et secunda, et haec velocius quam prior non conparuit. 4 Esd. 11:27