Haller's Concordance: PRIORE
- iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore Mt. 27:64
- et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore 2 Cor. 8:10
- hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum Heb. 9:8
- et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis Heb. 9:15