Haller's Concordance: PRIOREM
- cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus Ex. 14:27
- ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis Lev. 4:21
- in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae Lev. 27:24
- et ille benedicta inquit es Domino filia et priorem misericordiam posteriore superasti quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites Ruth 3:10
- miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices et respondi eis iuxta sermonem priorem 2 Esd. 6:4
- si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem Sir. 12:17
- et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quaeret eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc Osee 2:7
- si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit Jn. 15:18