Haller's Concordance: PRIORIBUS
- quae devoratis et consumptis prioribus Gen. 41:20
- spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet Lev. 6:11
- Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt: et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit. Dan. 7:24
- et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus 1 Ma. 10:41
- tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae Mt. 12:45
- iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter Mt. 21:36
- at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit Lk. 9:19
- et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus Lk. 11:26
- quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem Heb. 4:6
- quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis 1 Pet. 1:14
- si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus 2 Pet. 2:20
- novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus Apoc. 2:19
- et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut non properes a novissimis temporibus. 4 Esd. 6:34
- et convertetur saeculum in antiquum silentium diebus septem sicut in prioribus initiis, ita ut nemo derelinquatur. 4 Esd. 7:30