Haller's Concordance: PRISTINAM
- et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra Lev. 13:55
- sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam Lev. 25:10
- at ille invocato Domino ait Domine Deus memento mei et redde nunc mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam Judg. 16:28
- illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant 4 Ki. 17:40
- interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam Job 8:8
- et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam 1 Ma. 12:3
- elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam 1 Ma. 12:16
- legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum 1 Ma. 15:17
- deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris Eph. 4:22
- et venerunt ex sacerdotibus et Levitis et praesidentibus secundum pagos senioribus qui viderant pristinam domum, 3 Esd. 5:63