Haller's Concordance: PROBAT
- qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es ei ore locutus es et manibus perfecisti ut et haec dies probat 3 Ki. 8:24
- qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat 2 Par. 6:15
- auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat Job 34:3
- Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius Ps. 11:5
- sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus Pr. 17:3
- vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis Sir. 27:6
- ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum Sir. 31:31
- dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis Sir. 34:23
- tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat Rom. 14:22
- sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra 1 Th. 2:4