Haller's Concordance: PROBATA
- date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes Dt. 1:13
- porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt dederunt Iudith in auro et argento et vestibus et gemmis et omni supellectile et tradita sunt illi omnia a populo Jud. 15:14
- perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes Wis. 1:3
- in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus Sir. 25:1
- vobis enim apertus est paradisus, plantata est arbor vitae, praeparatum est futurum tempus praeparata est abundantia, aedificata est civitas, probata est requies, perfecta est bonitas ante perfecta sapientia. 4 Esd. 8:52