Haller's Concordance: PROBATUS
- memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus est et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est Jud. 8:22
- probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum Ps. 119:140
- quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit Sir. 31:10
- in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta Sir. 46:17
- quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit et non erit dicit Dominus Deus Ezec. 21:13
- qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus Rom. 14:18
- non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat 2 Cor. 10:18
- beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se Jas. 1:12