Haller's Concordance: PROCEDEBANT
- fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant Ex. 37:17
- tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri Ex. 37:19
- fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua Ex. 37:25
- cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis Ex. 38:2
- fuit autem exercitus bellatorum eius qui procedebant ad proelia sub manu Hiehihel scribae Maasiaeque doctoris et sub manu Ananiae qui erat de ducibus regis 2 Par. 26:11
- et in diebus eius prosperatum est in manibus eius ut tollerentur gentes de regione ipsorum qui in civitate David erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant omnia quae in circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam magnam castitati 1 Ma. 14:36
- et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph Lk. 4:22