Haller's Concordance: PROCEDIT
- de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis Job 41:20
- iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem Pr. 4:18
- omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit Pr. 4:23
- de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri Sir. 42:13
- requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit ea Isa. 34:16
- qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei Mt. 4:4
- non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem Mt. 15:11
- cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me Jn. 15:26
- ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri Jas. 3:10
- et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas et capita equorum erant tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur Apoc. 9:17
- et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis Apoc. 19:15
- et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum Apoc. 19:21