Haller's Concordance: PROCELLA
- quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis Wis. 5:15
- et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis Sir. 16:21
- sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in procella navis Sir. 33:2
- ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite impiorum conquiescet Jer. 30:23
- et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis Mk. 4:37
- navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur Lk. 8:23
- fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est Jude 1:13