Haller's Concordance: PROCIDIT
- cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram 1 Ki. 25:23
- postea vero quam resumpto spiritu recreatus est procidit ad pedes eius et adoravit eam et dixit Jud. 13:30
- Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitae, et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri. Esther 8:3
- et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu Mt. 26:39
- et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius Mk. 5:22
- mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem Mk. 5:33
- mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius Mk. 7:25
- et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora Mk. 14:35
- quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine Lk. 5:8
- is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas Lk. 8:28
- videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit Lk. 8:47
- petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae Acts 16:29