Haller's Concordance: APPARET
- et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis 1 Ki. 26:21
- vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans in culmine ait apparet mihi homo currens solus dixitque rex et iste bonus est nuntius 2 Ki. 18:26
- si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum Job 23:8
- quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum Wis. 1:2