Haller's Concordance: PRODERIT
- si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit Lev. 7:18
- spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Ioiadae sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis haec dicit Dominus quare transgredimini praeceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos 2 Par. 24:20
- dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero Job 35:3
- quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est Eccl. 2:22
- ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis Wis. 6:27
- noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis Sir. 5:1
- pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum Sir. 29:14
- quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec odorabitur Sir. 30:19
- si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit proderit illi Sir. 39:15
- seminaverunt triticum et spinas messuerunt hereditatem acceperunt et non eis proderit confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini Jer. 12:13
- vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit Mt. 15:5
- quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae Mk. 8:36
- ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit Gal. 5:2
- quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum Jas. 2:14
- dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit Jas. 2:16