Haller's Concordance: APPARUERUNT
- at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium Gen. 8:5
- cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra Gen. 18:2
- instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens Gen. 38:27
- cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis 2 Ki. 13:36
- et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius 2 Ki. 22:16
- tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti Jud. 16:13
- et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram: Esther 11:5
- et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui Ps. 18:15
- vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et commota est terra Ps. 77:18
- apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra Ps. 97:4
- aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus Pr. 27:25
- flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra Cant. 2:12
- averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad Cant. 6:5
- duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae Sir. 26:28
- idcirco haec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae et revelastis praevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini Ezec. 21:24
- Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio. Dan. 1:15
- In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae: et rex aspiciebat articulos manus scribentis. Dan. 5:5
- alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori optimi gloria speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes 2 Ma. 3:26
- sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes 2 Ma. 10:29
- cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania Mt. 13:26
- et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis Mt. 27:53
- et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum Acts 2:3