Haller's Concordance: APPARUI
- qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis Ex. 6:3
- in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam Ps. 63:2
- et dices ad eos haec dicit Dominus Deus in die qua elegi Israhel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et levavi manum meam pro eis dicens ego Dominus Deus vester Ezec. 20:5
- et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Aegypti Ezec. 20:9
- sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi Acts 26:16
- Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant Rom. 10:20