Haller's Concordance: PROFICISCEBANTUR
- si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas Ex. 40:36
- cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur Num. 9:17
- ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco Num. 9:18
- et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebantur Num. 9:19
- si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria Num. 9:21
- si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra Num. 9:22
- per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Mosi Num. 9:23