Haller's Concordance: PROFUNDO
- a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum Ps. 17:14
- scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo Ps. 64:6
- memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum Ps. 89:47
- ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo Ps. 107:24
- nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio Wis. 19:7
- qui dico profundo desolare et flumina tua arefaciam Isa. 44:27
- vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta quae erant in profundo et post eum equi rufi varii et albi Zach. 1:8
- ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui 2 Cor. 11:25
- sicut non potest hoc vel scrutinare vel scire quis, quid sit in profundo maris, sic non poterit quisquam super terram videre Filium meum vel eos qui cum eo sunt nisi in tempore diei. 4 Esd. 13:52
- tremet terra a fundamento eius, mare fluctuatur de profundo, et fluctus eius turbabuntur et pisces eius a facie Domini et a gloria virtutis eius, 4 Esd. 16:12