Haller's Concordance: PROHIBERE
- audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum Gen. 23:6
- ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non valeo Num. 23:20
- et ancillae tuae erant duo filii qui rixati sunt adversum se in agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit alter alterum et interfecit eum 2 Ki. 14:6
- noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac Pr. 3:27
- non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium Eccl. 8:8
- quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere Sir. 20:1
- et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae Sir. 46:9
- dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae Isa. 43:6
- Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum Mt. 19:14
- Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me Mk. 9:39
- ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere Lk. 6:29
- et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est Lk. 9:50
- numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos Acts 10:47
- si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum Acts 11:17
- iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei Acts 24:23
- itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere 1 Cor. 14:39
- nunc ergo praecepi prohibere homines illos aedificare civitatem et providere, ne quid ultra haec fiant, 3 Esd. 2:28
- coeperunt prohibere aedificantes, et vacabant ab aedificatione templi in Hierusalem usque secundo anno regni Darii Persarum regis. 3 Esd. 2:31
- propterea et Dominus, cuius nomen invocatum est ibi, exterminet omnem regem et gentem qui manum suam extenderit prohibere aut male tractare domum Domini illam quae est in Hierusalem. 3 Esd. 6:33