Haller's Concordance: PROICIAM
- auferam Israhel de superficie terrae quam dedi eis et templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo eritque Israhel in proverbium et in fabulam cunctis populis 3 Ki. 9:7
- dixit itaque Dominus etiam Iudam auferam a facie mea sicut abstuli Israhel et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem et domum de qua dixi erit nomen meum ibi 4 Ki. 23:27
- evellam vos de terra mea quam dedi vobis et domum hanc quam sanctificavi nomini meo proiciam a facie mea et tradam eam in parabolam et in exemplum cunctis populis 2 Par. 7:20
- delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos Ps. 18:42
- Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor Ps. 108:9
- et proiciam vos a facie mea sicut proieci omnes fratres vestros universum semen Ephraim Jer. 7:15
- quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur Jer. 10:18
- si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis onus proiciam quippe vos dicit Dominus Jer. 23:33
- equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis Jer. 33:26
- et proiciam te in desertum et omnes pisces fluminis tui super faciem terrae cades non colligeris neque congregaberis bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum Ezec. 29:5
- et proiciam te in terram super faciem agri abiciam te et habitare faciam super te omnia volatilia caeli et saturabo de te bestias universae terrae Ezec. 32:4
- et proiciam super te abominationes et contumeliis te adficiam et ponam te in exemplum Nah. 3:6
- ecce ego proiciam vobis brachium et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et adsumet vos secum Mal. 2:3
- ita vos collegi ut gallina filios suos sub alas suas. modo autem quid faciam vobis? proiciam vos a facie mea. 4 Esd. 1:30
- haec dicit Dominus omnipotens: domus vestra deserta est, proiciam vos sicut ventus stipulam. 4 Esd. 1:33