Haller's Concordance: PROICIENS
- sit Dominus Deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinquens nos neque proiciens 3 Ki. 8:57
- venit ergo Ahab in domum suam indignans et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens non do tibi hereditatem patrum meorum et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem 3 Ki. 21:4
- laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum Job 15:33
- numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio Jer. 14:19
- sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer Lam. 5:22