Haller's Concordance: PROIECI
- quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulus Ex. 32:24
- proieci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro Dt. 9:17
- peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit Dt. 9:21
- et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobiae foras de gazofilacio 2 Esd. 13:8
- et proiciam vos a facie mea sicut proieci omnes fratres vestros universum semen Ephraim Jer. 7:15
- elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam tuam in decore tuo in terram proieci te ante faciem regum dedi te ut cernerent te Ezec. 28:17
- odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum vestrorum Amos 5:21
- et dixit Dominus ad me proice illud ad statuarium decorum pretium quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta argenteos et proieci illos in domo Domini ad statuarium Zach. 11:13
- divisi vobis terras pingues, Chananeos et Ferezeos et Philistheos a facie vestra proieci. quid faciam vobis adhuc? dicit Dominus. 4 Esd. 1:21