Haller's Concordance: PROIECTUS
- in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu Ps. 22:10
- ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te Ps. 31:22
- et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat Wis. 18:18
- tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum Isa. 14:19
- sepultura asini sepelietur putrefactus et proiectus extra portas Hierusalem Jer. 22:19
- proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari Osee 8:5
- et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt Apoc. 12:9
- et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte Apoc. 12:10
- et postquam vidit draco quod proiectus est in terram persecutus est mulierem quae peperit masculum Apoc. 12:13