Haller's Concordance: PROMISERAT
- visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est Gen. 21:1
- quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat Num. 30:7
- si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat Num. 30:11
- quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit Num. 30:14
- ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia Josu. 21:45
- noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus 4 Ki. 8:19
- noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam et filiis eius omni tempore 2 Par. 21:7
- et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum praedicabat nunc protectorem Deum habere Iudaeos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas 2 Ma. 8:36
- quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis Rom. 1:2
- quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris Gal. 3:19
- fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat Heb. 11:11