Haller's Concordance: PROMISSIO
- et quoniam bona est promissio tua si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra Jud. 11:21
- si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde Eccl. 5:4
- non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei Rom. 4:13
- si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio Rom. 4:14
- ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum Rom. 4:16
- sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus Gal. 3:22
- dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae 2 Pet. 3:4