Haller's Concordance: APPELLAVIT
- et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum Gen. 1:10
- propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad Gen. 16:14
- qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob Gen. 25:25
- unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem Gen. 26:33
- concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi Gen. 29:34
- dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan Gen. 30:6
- dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser Gen. 30:13
- et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon Gen. 30:20
- quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra Gen. 32:2
- et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula Gen. 33:17
- aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum Gen. 35:7
- dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel Gen. 35:10
- egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae Gen. 35:18
- tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit Gen. 38:5
- postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara Gen. 38:30
- nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae Gen. 41:52
- Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair Num. 32:41
- et ait haecine sunt civitates quas dedisti mihi frater et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc 3 Ki. 9:13
- Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo et ipse aedificavit civitatem potentissimam quam appellavit Igbathanis Jud. 1:1
- appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi 2 Ma. 1:36