Haller's Concordance: APPELLAVITQUE
- appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus Gen. 1:5
- appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius Gen. 2:20
- appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit Gen. 22:14
- rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat Gen. 26:18
- foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias Gen. 26:21
- appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur Gen. 28:19
- et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar Gen. 30:18
- appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle Ex. 16:31