Haller's Concordance: PROPAGINES
- in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere Gen. 40:10
- respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt Gen. 40:12
- quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt transierunt mare Isa. 16:8
- ascendite muros eius et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines eius quia non sunt Domini Jer. 5:10
- de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam praedo inruit Jer. 48:32
- cumque germinasset crevit in vineam latiorem humili statura respicientibus ramis eius ad eam et radices eius sub illa erunt facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit propagines Ezec. 17:6
- quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam Israhel quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt Nah. 2:2