Haller's Concordance: PROPHETAT
- et ait rex Israhel ad Iosaphat remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Iosaphat ait ne loquaris ita rex 3 Ki. 22:8
- dixit ergo rex Israhel ad Iosaphat numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum 3 Ki. 22:18
- et ait rex Israhel ad Iosaphat est vir unus a quo possumus quaerere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Iembla dixitque Iosaphat ne loquaris rex hoc modo 2 Par. 18:7
- et nunc quare non increpasti Hieremiam Anathothiten qui prophetat vobis Jer. 29:27
- fili hominis ecce domus Israhel dicentium visio quam hic videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat Ezec. 12:27
- nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes 1 Cor. 14:3
- qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat 1 Cor. 14:4
- volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat 1 Cor. 14:5