Haller's Concordance: PROPHETAVIT
- veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum 1 Ki. 10:10
- et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas 1 Ki. 19:24
- prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad Iosaphat dicens quia habuisti foedus cum Ochozia percussit Dominus opera tua contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis 2 Par. 20:37
- nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius Sir. 48:14
- et adducam super terram illam omnia verba mea quae locutus sum contra eam omne quod scriptum est in libro isto quaecumque prophetavit Hieremias adversum omnes gentes Jer. 25:13
- quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus haec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini Jer. 26:9
- et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris Jer. 26:11
- fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc iuxta universa verba Hieremiae Jer. 26:20
- mitte ad omnem transmigrationem dicens haec dicit Dominus ad Semeiam Neelamiten pro eo quod prophetavit vobis Semeias et ego non misi eum et fecit vos confidere in mendacio Jer. 29:31
- hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens Mt. 15:7
- at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me Mk. 7:6
- et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens Lk. 1:67
- hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente Jn. 11:51
- prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis Jude 1:14
- in secundo autem anno regni Darii prophetavit Aggeus et Zaccharias filius Addin prophetae apud Iudaeam et in Hierusalem in nomine Domini Dei Israhel super eos. 3 Esd. 6:1