Haller's Concordance: PROPHETIAM
- quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetae confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini 2 Par. 15:8
- seniores autem Iudaeorum aedificabant et prosperabantur iuxta prophetiam Aggei prophetae et Zacchariae filii Addo et aedificaverunt et construxerunt iubente Deo Israhel et iubente Cyro et Dario et Artarxerse regibus Persarum 1 Esd. 6:14
- porro autem si prophetiam tuam veram existimas non concidat vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te si verba mea haec putas impleri non posse Jud. 6:5
- adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum Sir. 24:46
- habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei Rom. 12:6
- et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum 1 Cor. 13:2
- noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii 1 Tim. 4:14