Haller's Concordance: PROPOSITUM
- Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi. Dan. 4:6
- statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per Coelesyriam et Foenicen civitates esset peragraturus re autem vera regis propositum perfecturus 2 Ma. 3:8
- confido enim eum modeste et humane acturum et sequentem propositum meum communem vobis fore 2 Ma. 9:27
- hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia 2 Ma. 14:38
- adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam Acts 27:13
- scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti Rom. 8:28
- cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret Rom. 9:11
- qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae Eph. 1:5
- in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae Eph. 1:11
- qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia 2 Tim. 1:9
- tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam 2 Tim. 3:10
- ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen Heb. 12:1