Haller's Concordance: PROPOSUERAT
- proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum 2 Ki. 5:8
- tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat omnis Israhel sibi in regem sed translatum est regnum et factum est fratris mei a Domino enim constitutum est ei 3 Ki. 2:15
- et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei 3 Ki. 10:3
- et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat nec quicquam fuit quod ei non perspicuum fecerit 2 Par. 9:2
- proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis Acts 20:16