Haller's Concordance: PROPRIA
- et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes Ex. 35:27
- quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es Dt. 23:23
- cor meum diligit principes Israhel qui propria voluntate obtulistis vos discrimini benedicite Domino Judg. 5:9
- pars autem regis erat ut de propria eius substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque et kalendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in lege Mosi 2 Par. 31:3
- alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt Pr. 11:24
- in propria venit et sui eum non receperunt Jn. 1:11
- ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est Jn. 16:32
- omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum 2 Cor. 5:10
- quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute 2 Pet. 1:3
- hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit 2 Pet. 1:20
- vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate 2 Pet. 3:17